라틴어 문장 검색

hac victoria comitiorum exsultantes tribuni plebis, quod maxime rem publicam impediebat de tributo remiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 149:1)
et quia P. Licinius, ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo invasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 151:1)
et iam comitia tribunorum militum aderant, quorum prope maior patribus quam belli cura erat, quippe non communicatum modo cum plebe sed prope amissum cernentibus summum imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 163:2)
itaque clarissimis viris ex composito praeparatis ad petendum quos praetereundi verecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi, perinde ac si omnes candidati essent, cuncta experientes non homines modo sed deos etiam exciebant, in religionem vertentes comitia biennio habita:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 164:1)
comitiis auspicato quae fierent indignum dis visum honores volgari discriminaque gentium confundi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 165:3)
nunquam desitum interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis donec convenisset prius ut maior pars tribunorum militum ex plebe crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 196:1)
omen concordiae, Quirites, rei maxime in hoc tempus utili, memoria nostri magistratus vos his comitiis petere in insequentem annum video;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 204:1)
comitiis tribunorum militum patres summa ope evicerunt ut M. Furius Camillus crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 296:1)
is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, modo brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta lusu sermonibusque variatis, longius solito ubi res dedit progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 307:1)
sed plus suis comitiis plebs valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 334:2)
eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 352:1)
accepto inde senatus consulto uti comitiis curiatis revocatus de exsilio iussu populi Camillus dictator extemplo diceretur militesque haberent imperatorem quem vellent, eadem degressus nuntius Veios contendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 498:1)
An comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hane ab dis hominibusque urbem conveniet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 562:2)
sed rem dubiam decrevit vox opportune emissa, quod cum senatus post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex praesidiis revertentes forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 579:2)
comitia in insequentem annum tribunos habere, quorum in magistratu capta urbs esset, non placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION