라틴어 문장 검색

namque uti septentriones circum axis cardinem versantes non occidunt neque sub terram subeunt, sic circa meridianum cardinem, qui est propter inclinationem mundi subiectus terrae, sidera versabunda latentiaque non habent egressus orientis supra terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장18)
inducuntur uti centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit egressus in altum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장6)
Completa igitur quarta parte revolutionis unius corpus perveniet ad Apsidem imam, & completa alia quarta parte ad Apsidem summam, & sic deinceps per vices in infinitum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 18:22)
Nam completo dimidio temporis periodici, corpus P semper reperietur in Apside summa B, & completo altero temporis dimidio, redibit ad Apsidem imam, ut oportet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 22:1)
Quando autem sunt adaequata virtus et materia et quando est superabundans materia, tunc non est completa septimo mense, sed quiescit per unam lunae conversionem, quae est mensis octavus, et completa terminatione in nono mense facit motum ad exitum et nascitur nono mense et convalescit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:38)
Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod auersum proeliantibus erat, animum aduertit inter saxa repentis cocleas, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION