라틴어 문장 검색

Hinc ante somnum levissima ambulatione compositus sine Gitone cubiculum intravi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:20)
Sed iste versus quali compositus tome sit, edam.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XX4)
99 P.L.M. Lecto compositus vix prima silentia noctis carpebam et somno lumina victa dabam, cum me savus Amor prensat sursumque capillis excitat et lacerum pervigilare iubet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 26:1)
Nam licet acriora sint quae legas, altius tamen in animo sedent, quae pronuntiatio vultus habitus gestus etiam dicentis affigit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 9:6)
Decem septem milibus passuum ab urbe secessit, ut peractis quae agenda fuerint salvo iam et composito die possis ibi manere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 2:1)
Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 2:1)
satiata siccis oculis composito vultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:8)
Visus est sibi per nocturnam quietem iacere in lectulo suo compositus in habitum studentis, habere ante se scrinium - ita solebat -;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 5:2)
Nam sermonem vultus gestus vox ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus destituta malignitati interpretantium exponitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 6:1)
multum commendationis et detrahit et affert memoria vox gestus tempus ipsum, postremo vel amor vel odium rei;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 3:2)
At hercule alienissimi homines in honorem Quadratillae - pudet me dixisse honorem - per adulationis officium in theatrum cursitabant exsultabant plaudebant mirabantur ac deinde singulos gestus dominae cum canticis reddebant;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 7:1)
Non consul etiam, ubi quisque remanere, quo transgredi debeat, non tantum sollemnibus verbis, sed manu gestuque demonstrat?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 20:6)
Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit Et tenerum molli torquet ab arte latus - Ut taceam de me, qui causa tangor ab omni, Illic Hippolytum pone, Priapus erit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 420)
hoc bene compositos, hoc firmos solvit amores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 39:1)
cum mare compositum est, securus navita cessat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 52:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION