라틴어 문장 검색

244. Praestolantes hoc, nos coniungimus ad curam gerendam huius domus quae nobis concredita est, scientes quidquid boni sit in ea, assumptum iri in festo caelesti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 310:1)
Ipse nos numquam deserit, nec solos nos relinquit, quoniam definitive se coniunxit cum nostra terra, eiusque amor iugiter nos ducit ad novas reperiendas vias.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 311:3)
Fides cum auditu coniungitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 15:6)
Conspicitur sic quomodo fides, memoria futuri, arte cum spe coniungatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 16:10)
Sic discimus lucem a fide delatam cum certa coniungi vitae narratione, cum grata recordatione Dei beneficiorum atque cum eius repromissionibus, quae gradatim explentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:8)
In fide Christus non est tantum Is in quem credimus, summa amoris Dei manifestatio, verum etiam Is quocum coniungimur ut credamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:2)
Etenim de veritate interrogatio est memoriae quaestio, altae quidem memoriae, quandoquidem ad id vertitur quod nos antecedit atque hac ratione praeter nostrum « ego » pusillum et angustum nos coniungere potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:11)
Fides novit prout cum amore coniungitur, prout amor ipse ad lucem ducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:12)
Verus autem amor omnia nostrae personae elementa coniungit atque ad magnam vitam plenamque lux nova fit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:8)
Secundum hanc opinationem, reperienda cognitio bliblica cognitioni Graecae opponitur, quae cum plenam realitatis cognitionem persequatur, visionem cum cognitione coniunxit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 50:4)
Vetus Testamentum haec duo genera cognitionis conciliavit, quia auditioni Verbi Dei nectitur desiderium vultum eius contemplandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:2)
Utrumque prospectum conciliavit, revelatione amoris Dei in Iesu iugiter permotus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:2)
Ceterum lumen fidei, quatenus cum veritate amoris coniungitur, minime a mundo materiali alienum est, quia amor in corpore animaque semper agitur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:1)
Sanctus Ioannes in Evangelio hunc fidei aspectum in lumen protulit, fidem et memoriam simul coniungens, utramque cum actione Spiritus Sancti associans qui, ut ait Iesus, « suggeret vobis omnia » (Io 14,26).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:18)
Pater et Filius coniunguntur in Spiritu amoris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION