라틴어 문장 검색

Isti enim, qui ad nos causas deferunt, ita nos plerumque ipsi docent, ut non desideres planius dici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 50:1)
'Faciles enim,' inquit 'Antoni, partes eae fuerunt duae, quas modo percucurri vel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 52:1)
Verborum eligendorum et conlocandorum et concludendorum facilis est vel ratio vel sine ratione ipsa exercitatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 93:1)
in quo impune progredi licet duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in versum aut similitudinem versus incidamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 182:6)
Liberior est oratio et plane, ut dicitur, sic est vere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed ut sine vinculis sibi ipsa moderetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:3)
P. Non eadem accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem persequitur et singula argumenta quasi hastas in manu conlocat, vehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis decretis testimoniis accuratiusque in singulis commoratur, eis orationis praeceptis, quae ad incitandos animos valent, et in reliqua oratione paulum digrediens de cursu dicendi utitur et vehementius in perorando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 4:2)
Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, aut circumscriptione conclusa aut intermissione aut concisione verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:2)
C. Plane ipsum istuc requiro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 1:4)
Derecto igitur, cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus niteretur, atque his confirmatis ad propositum sese rettulit atque conclusit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 2:3)
quodque ex eis efficietur, si id apertum, non habebimus necesse semper concludere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 3:4)
Sed hic locus virtutum atque vitiorum latissime patens ex multis et variis disputationibus nunc in quandam angustam et brevem concludetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 2:3)
alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione, ut quidque diluerit, et miseratione ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 4:4)
quamque defendet ipse, eam rem et sententiam quemvis prudentem et iustum hominem, si integrum daretur, scripturum fuisse, sed planius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:7)
Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte, quod sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae vix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis ea cernere videatur aut tractare plane manu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 25:7)
ex quo leges quoque incipiunt neglegere, ut plane sine ullo domino sint.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION