라틴어 문장 검색

nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 239:4)
nam vix eo ultra limen egresso, triclinium illud supra convivas corruit atque ita confudit, ut non ora modo oppressorum, sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 108:1)
nec volubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnunquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:1)
Qualis est Iovis, cum resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura adquiescit sibi cogitationibus suis traditus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 16:2)
Quis sparsa collegerit, confusa distinxerit, in una deformitate iacentibus faciem diviserit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:7)
Animalia quaedam ne inveniri possint, vestigia sua circa ipsum cubile confundunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 4:1)
Multae voces et in unum confusae pro fluctu mihi sunt aut vento silvam verberante et ceteris sine intellectu sonantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 7:5)
Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 5:1)
simile confuso est, quidquid usque in pulverem sectum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 3:4)
Confusam vitam et perturbatam inpotentes agunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 7:2)
respondisse nescio quid perturbato sono et voce confusa;
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:10)
etiam in necessaria resalutandi uice multo rubore confusa sit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 3:10)
Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre4)
confusum adulescentem subito et tanto tumultu parum sibi constitisse;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 11:18)
Latronem PORCIVM declamatoriae uirtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio propinquo suo diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet nec ante potuisse confirmari atria ac parietem desiderantem, quam impetrauit, ut iudicium ex foro in basilicam transferretur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION