라틴어 문장 검색

ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 8:6)
Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scelerum Christianorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:3)
ueniunt sacerdotes, occurrit inscia multitudo, confestim benedictio et sermonis diuini doctrina profunditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.10)
Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et levis aptus amor, Sed varii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu Et levis occultis conscia cista sacris.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 717)
Nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum, Praecinit eventus nec mihi cantus avis:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 82)
O quotiens, verbis ne quisquam conscius esset, Ipse comes multa lumina nocte tuli!
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 926)
conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 498:1)
ibi cum inscia multitudine quid ageretur proelia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 548:1)
Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso tace, Lucretia, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 593:2)
praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum vetustate memoria abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 35:1)
itaque se inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate coerceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 512:1)
iam pro imperio Valerius discedere a privato lictores iubebat, cum fractis animis Appius vitae metuens in domum se propinquam foro insciis adversariis capite obvoluto recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 525:1)
"etsi mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in contionem in conspectum vestrum processi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 738:2)
forte ita tulit casus ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret et legionibus necopinato pavore fusis consul circumventus ab insciis quem intercepissent occideretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 57:1)
et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 375:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION