라틴어 문장 검색

Modo quod te in puteum, ut morereris, misisti, utique libera voluntate fecisti.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 4:1)
Sed quam crudeles essent servi dei, si huic malae tuae voluntati te permitterent et non te de illa morte liberarent!
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 4:2)
Rogavi pro te, ne deficiat fides tua, si hoc totum in nobis nullo auxilio dei sed potestate voluntatis impletur?
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 3:9)
Ut quid eis ista petimus, quae populis a domino petisse apostolum novimus, si iam natura nostra creata cum libero arbitrio omnia haec sibi potest sua voluntate praestare?
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 4:2)
Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet deus a necessitate et conservet in pace.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 6:5)
Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 6:10)
Quantum enim diligat credentes et sperantes in se et illum atque invicem diligentes et quid eis in posterum servet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus et desperatis et perversis, quibus in mala voluntate usque in finem perseverantibus ignem cum diabolo aeternum minatur, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur, qui facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 1:2)
Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas dei tanto amplius decet, quanto minus indigent, nec ibi eas teneat voluntas iam vegetas, quo necessitas levarat infirmas.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:7)
Nos novimus, nos testes sumus, quid nobiscum apud Tubunas de animo et voluntate tua fueris conlocutus.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 3:3)
qui autem facit voluntatem dei manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 6:9)
qui autem fecerit voluntatem dei, manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 9:13)
omnes Christum cantant et, qua voluntate atque ore cantent, eidem ipsi, quem cantant, rationem sine dubio reddituri sunt.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 4:6)
Illud sane quanto citius ae breviter noveris, omnes leges atque instituta omnia, disciplinae, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, praemia, sup- plicia, ceteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti nihilque in eis omnino iustitiae remanere, nisi voluntas sit causa peccandi.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:1)
Si autem iure proprio et patris familias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deferret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum oboediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odit ingratos, egone expectabo ut contra fatum disputet, cum tanta eum non verbis sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum lapillos supra capita eorum frangere videatur?
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:3)
Puella de qua mihi scripsit sanctitas tua, in ea voluntate est, ut, si aetas ei iam matura esset, nulli in nuptiis conveniret.
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem1)

SEARCH

MENU NAVIGATION