라틴어 문장 검색

nec enim habet nostra mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 53:4)
Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptum ab Epicuro congruens et conveniens decretis eius reperietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:1)
ea denique omni vita, quae in una virtute consisteret, illam vitam, quae etiam ceteris rebus, quae essent secundum naturam, abundaret, magis expetendam non esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 28:5)
Postea tuus ille Poenulus - scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos - , homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 76:1)
nam me ipsum huc modo venientem convertebat ad sese Coloneus ille locus, cuius incola Sophocles ob oculos versabatur, quem scis quam admirer quamque eo delecter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 4:3)
non necesse est et illa pristina manere, ut tuenda sint, et haec multo esse cariora, quae accesserint, animique optimam quamque partem carissimam, in eaque expletione naturae summi boni finem consistere, cum longe multumque praestet mens atque ratio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 54:8)
quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam, atque id esse summum bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 60:6)
Id quaeris, inquam, in quo, utrum respondero, verses te huc atque illuc necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 114:1)
Omnis auctoritas philosophiae, ut ait Theophrastus, consistit in beata vita comparanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 115:3)
Quid ille funestas epulas fratri conparans nonne versat huc et illuc cogitatione rationem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 69:1)
Fac esse distentam, caelum versantem terram tuentem maria moderantem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 94:10)
Ex quattuor autem locis, in quos honesti naturam vimque divisimus, primus ille, qui in veri cognitione consistit, maxime naturam attingit humanam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:1)
Virtutis enim laus omnis in actione consistit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:5)
temere autem in acie versari et manu cum hoste confligere immane quiddam et beluarum simile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:4)
neque is consistens in loco, sed inambulans atque ascensu ingrediens arduo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 261:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION