라틴어 문장 검색

verum et virtus quid sit, adversa ei malitia detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 41:2)
dubium aequitatis regula examinandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 90:3)
aequitas optino cuique notissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 91:4)
Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장5)
Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장7)
Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, aequitate, seque remque publicam curabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 9장6)
Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 2:1)
Prima autem pars est aequitatis aequalitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 11:3)
Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 7:3)
Quanto his omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto vehementius per metus ipsos et pericula exibit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:6)
Qui temperans est, et constans.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 2:2)
Qui constans est, inperturbatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 2:3)
Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur, tamquam inperturbatus dicatur, qui raro perturbatur et modice, non qui numquam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:1)
Aeque luctatores et totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:3)
nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium bibat etiamnunc et incertum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION