라틴어 문장 검색

sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibus darentur, utque ii, quibus a magistratibus prouinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia summouerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 23장 2:1)
De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio sedebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 23장 2:3)
ac super hos Polybium ab studiis, qui saepe inter duos consules ambulabat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 28장 1:4)
nam et cum consules designaret, neminem ultra mensem quo obiit designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, multum ad concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatem suppliciter patribus commendauit, et in ultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem mortalitatis, quanquam abominantibus qui audiebant, semel atque iterum pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 46장 1:4)
mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptauit successorque ei per factionem nominatus principio ciuilis belli ad Corfinium captus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 2:3)
apud eundem consulem pro Bononiensibus Latine, pro Rhodis atque Iliensibus Graece uerba fecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 2:3)
de quibusdam rebus orationes ad senatum missas praeterito quaestoris officio per consulem plerumque recitabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:9)
Vxores praeter Octauiam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio patre natam et equiti R. antea nuptam, deinde Statiliam Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 1:1)
qua ut poteretur, uirum eius Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 1:2)
uarie agitauit, Parthosne an Galbam supplex peteret, an atratus prodiret in publicum proque rostris quanta maxima posset miseratione ueniam praeteritorum precaretur, ac ni flexisset animos, uel Aegypti praefecturam concedi sibi oraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 2:3)
qui primus Sulpiciorum cognomen Galbae tulit cur aut unde traxerit, ambigitur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:2)
uel contra, quod tam exilis, quam sunt animalia quae in aesculis nascuntur appellanturque galbae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:6)
familiam illustrauit Seruius Galba consularis, temporum suorum et eloquentissimus, quem tradunt Hispaniam ex praetura optinentem, triginta Lusitanorum milibus perfidia trucidatis, Viriat[h]ini belli causam extitisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 2:1)
ab hoc sunt imperatoris Galbae auus ac pater:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 3:1)
' nihil aeque postea Galbam temptantem res nouas confirmauit quam mulae partus, ceterisque ut obscaenum ostentum abhorrentibus, solus pro laetissimo accepit memor sacrificii dictique aui.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION