라틴어 문장 검색

Caesar obiectam sibi adversus reos inclementiam eo pervicacius amplexus, Aquiliam adulterii delatam cum Vario Ligure, quamquam Lentulus Gaetulicus consul designatus lege Iulia damnasset, exilio punivit Apidiumque Merulam quod in acta divi Augusti non iuraverat albo senatorio erasit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장4)
Isdem consulibus facinus atrox in citeriore Hispania admissum a quodam agresti nationis Termestinae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장1)
Lentulo Gaetulico C. Calvisio consulibus decreta triumphi insignia Poppaeo Sabino contusis Thraecum gentibus, qui montium editis incultu atque eo ferocius agitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 46장1)
seque primos templum urbis Romae statuisse, M. Porcio consule, magnis quidem iam populi Romani rebus, nondum tamen ad summum elatis, stante adhuc Punica urbe et validis per Asiam regibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 56장2)
M. Licinio L. Calpurnio consulibus ingentium bellorum cladem aequavit malum improvisum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장1)
Iunio Silano et Silio Nerva consulibus foedum anni principium incessit tracto in carcerem inlustri equite Romano Titio Sabino ob amicitiam Germanici:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장1)
quaesitum meditatumque, ne quid impedire credatur quo minus novi magistratus, quo modo delubra et altaria, sic carcerem recludant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장8)
Rubellio et Fufio consulibus, quorum utrique Geminus cognomentum erat, Iulia Augusta mortem obiit, aetate extrema, nobilitatis per Claudiam familiam et adoptione Liviorum Iuliorumque clarissimae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장1)
quin et parte eiusdem epistulae increpuit amicitias muliebris, Fufium consulem oblique perstringens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장3)
sed aliis a primoribus maximeque a magistratibus trepidabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 3장8)
is fatali quodam motu (neque enim ante specimen constantiae dederat) seu prava sollertia, dum imminentium oblitus incerta pavet, inserere se dubitantibus ac monere consules ne relationem inciperent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장2)
Exitu anni diu aucta discordia consulum erupit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장1)
multisque patrum orantibus ponerent odia in perniciem itura, mansere infensi ac minitantes donec magistratu abirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장4)
crediderat nimirum epistulae subsidio sibi alterum ex consulibus poscentis ut tutus a Capreis urbem peteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장4)
et honoribus perfunctos an iuvenes, privatos an e magistratibus?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION