라틴어 문장 검색

quae laurus ab arcto, quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri, quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle - omnia nam laetas pila attollentia frondes, nullaque famosa signatur lancea penna - praeterea, fidos dominus si dividat enses, pandere quis centum valeat frenare, maniplos inter missus eques, quis praecepisse cohorti, quem deceat clari praestantior ordo tribuni, quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam36)
quisnam impacata consanguinitate ligavit Fortunam Invidiamque deus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam50)
atque illi curarum asperrima suetus credere partirique metus, quod tempus amicum fraudibus, exserto quaenam bona tempora bello, quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis Armenii.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii13)
Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii47)
quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum34)
"quae causa furoris, externi iuvenes - neque enim meus audeat istas civis in usque manus - , quisnam implacabilis ardor exturbare odiis tranquilla silentia noctis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권142)
exedere animum dolor iraque demens et, qua non gravior mortalibus addita curis, spes, ubi longa venit, talem sub pectore nubem consilii volvens Dircen Cadmique negatas adparat ire domos, veluti dux taurus amata valle carens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권118)
"quaenam immeritum vitare nepotem causa tibi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권277)
"- agit versans secum, etsi lata recessit urbe domus, quinam strepitus, quae murmura noctis, cur fremibunda quies?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권102)
"non hoc Argolidum coetu circumdata matrum speravi te, nate, sequi, nec talia demens fingebam votis annorum elementa tuorum, nil saevum reputans;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권41)
"quisnam iste duos, fidissima Phoebi nomina, commisit deus in discrimina reges?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권140)
"tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum possessumque odiis Argiva in castra remittet?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권270)
"instantes quonam usque morabere manes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권373)
"fida soror, quaenam hunc belli caligine nobis congressum fortuna tulit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권213)
nutat utroque timor, quemnam hoc certamine victum, quem vicisse velint:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권271)

SEARCH

MENU NAVIGATION