라틴어 문장 검색

Vixdum orto die plena propugnatoribus moenia, fulgentes armis virisque campi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장1)
densum legionum agmen, sparsa auxiliorum manus altiora murorum sagittis aut saxis incessere, neglecta aut aevo fluxa comminus adgredi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장2)
cunctator natura et cui cauta potius consilia cum ratione quam prospera ex casu placerent, compleri fossas, aperiri campum, pandi aciem iubebat, satis cito incipi victoriam ratus ubi provisum foret ne vincerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장5)
etenim quamquam vicino hoste aspectus armorum densis arbustis prohibebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장9)
Forte inter Padum viamque patenti campo duae legiones congressae sunt, pro Vitellio unaetvicensima, cui cognomen Rapaci, vetere gloria insignis, e parte Othonis prima Adiutrix, non ante in aciem deducta, sed ferox et novi decoris avida.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장1)
Inde Vitellius Cremonam flexit et spectato munere Caecinae insistere Bedriacensibus campis ac vestigia recentis victoriae lustrare oculis concupivit, foedum atque atrox spectaculum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장1)
laetum foedissimo cuique apud bonos invidiae fuit quod extructis in campo Martio aris inferias Neroni fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장2)
Verona potior visa, patentibus circum campis ad pugnam equestrem, qua praevalebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장2)
et abesse unicum Othoniani exercitus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen isdem illis campis fuderint straverintque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장11)
firmati inter se densis ordinibus excipiunt Vitellianos temere effusos, atque illi consternantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장8)
sistere tertiam decimam legionem in ipso viae Postumiae aggere iubet, cui iuncta a laevo septima Galbiana patenti campo stetit, dein septima Claudiana, agresti fossa (ita locus erat) praemunita;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장3)
dextro octava per apertum limitem, mox tertia densis arbustis intersepta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장4)
illos esse campos, in quibus abolere labem prioris ignominiae, ubi reciperare gloriam possent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장2)
postquam impulsos sensit Antonius, denso agmine obturbabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장3)
tum elatis super capita scutis densa testudine succedunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION