라틴어 문장 검색

optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:2)
quoque est dulcius, magis perdit amittit que et fidem et adfectus motusque omnes, qui est hac cura deprehensus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 400:3)
qui si quis est, intra primos statim versus deprehendetur et citius nos dimittet, quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 42:3)
nec nihil profecto viderunt, qui orationes, quae Charisii nomini addicuntur, a Menandro scriptas putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 71:1)
sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:3)
itaque ne hoc quidem suaserim, uni se alicui proprie, quem per omnia sequatur, addicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 157:1)
ab utroque exclusi debent tamen sic dicere, ut neque deprehensus orator neque litigator destitutus esse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 262:4)
plerumque vere deprehendas arrogantium falsum de se opinionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 18:2)
non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 137:2)
et quoque carentium ira, laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis signis deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 213:2)
et cum bona C. Rabirii nummo sestertio addicit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:6)
pertractare enim, quomodo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur, non est , vel propter hoc solum, ut ea et deprehendamus et refellamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 40:2)
itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab ilia cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva quaedam animalia, quae in angustiis mobilia campo deprehenduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 66:1)
deinde deprehenduntur et causam, quam discere ex suis litigatoribus noluerunt, ex adversariis discunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 134:3)
quare artes quidem et consilia lateant et quidquid, si deprehenditur, perit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 149:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION