라틴어 문장 검색

ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit, victorque miles utrumque persuasit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:7)
Ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit, cibus avidum strangu lavit, abstinentem frugalitas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:22)
Huius respectu fabulae deterritus Periculosum semper vitavi lucrum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Asinus et porcellus.4)
Tali consilio est a fuga deterritus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.15)
abstinebat cibo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 9:4)
Ipse cum tribunus essem, erraverim fortasse qui me esse aliquid putavi, sed tamquam essem abstinui causis agendis:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:1)
In his me multa sollicitant, aliqua nec minora deterrent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 1:3)
Ex quibus tamen si non nulla tibi petulantiora paulo videbuntur, erit eruditionis tuae cogitare summos illos et gravissimos viros qui talia scripserunt non modo lascivia rerum, sed ne verbis quidem nudis abstinuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 4:1)
Quam me iuvat, quod in causis agendis non modo pactione dono munere verum etiam xeniis semper abstinui!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 8:4)
Designatus ego consul omni hac, etsi non adulatione, specie tamen adulationis abstinui, non tamquam liber et constans, sed tamquam intellegens principis nostri, cuius videbam hanc esse praecipuam laudem, si nihil quasi ex necessitate decernerem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 2:2)
Proinde non paenitet me consuetudinis meae quam utilissimam experior, adeoque non deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres aliquid quod his addam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 14:1)
Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus quasi in cubiculo perveni et hic non stilo modo verum etiam lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 1:2)
Sum enim deprecatus, ne quis ut irreverentem operis argueret, quod recitaturus, quamquam et amicis et paucis, id est iterum amicis, foro et negotiis non abstinuissem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 3:2)
Atque ego optimum et emendatissimum existimo, qui ceteris ita ignoscit, tamquam ipse cotidie peccet, ita peccatis abstinet tamquam nemini ignoscat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 2:1)
Num autem Aeschines ipse eis, quae in Demosthene carpebat, abstinuit?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION