라틴어 문장 검색

dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 107:1)
id vero patribus indignum videri, etiam dictaturam iam in promiscuo esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 173:1)
sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni omni vi, ut reciperaturi ius consularibus comitiis amissum, adiuverunt, et cum ipsius viri maiestas nullius honoris fastigium non aequabat, tum per eundem qui ad dictaturam aperuisset viam censuram quoque in partem vocari plebes volebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 226:1)
nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit, quam censoriis fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 228:1)
is impigre exercitu scripto, cum omnes extra portam Capenam ad Martis aedem convenire armatos iuniores iussisset signaque eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legionibus quod superfuit militum P. Valerio Publicolae praetori tradidit, auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli eventus subsidium rei publicae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 231:1)
redieratque res ad Camillum, cui unico consuli vel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae vel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis dictatorem adrogari satis decorum visum est patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 259:3)
ipse iussus ab senatu bellum maritimum curare cum praetore iunxit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 272:2)
cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 290:2)
eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 466:2)
praetores tum duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium Circeiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter Signiam Velitrasque et ipsas colonias Romanas Volsci etiam exciti ad arma erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 35:1)
itaque concilio prius habito praetores quam Romam proficiscerentur evocatos se ab senatu docent Romano et quae actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat referunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 36:2)
illud adiciendum videtur, licere consuli dictatorique et praetori, cum legiones hostium devoveat, non utique se, sed quem velit ex legione Romana scripta civem devovere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 146:1)
et, cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa, nuntio allato de clade Latinorum cum conversis signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium dixisse ferunt pro paulula via magnam mercedem esse Romanis solvendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 154:1)
Manlius consul, quia ipse per valetudinem id bellum exsequi nequierat, dictatorem L. Papirium Crassum, qui tum forte erat praetor, dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 168:2)
dictatura popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 180:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION