라틴어 문장 검색

Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma[e] factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장1)
Sed ubi Numidas quietos neque colli degredi animaduertit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existimans hostis crebro impetu et transuersis proeliis iter suum remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장1)
Postquam Rutilium consedisse iam et animo uacuum accepit, simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad Rutili castra procedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장8)
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장1)
Sed nihilominus et hae illam secundae poenae premunt ac secuntur, timere semper et expavescere et securitati diffidere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 14:4)
Deinde spernendae opes:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 34:4)
Spartamne repetes spreta et Eurotan tuum patriasque sedes profuga?
(세네카, 아가멤논 6:18)
"ter uiro forti aut diffidit aut consulit."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 8:15)
Cui enim respondebit grate, quod munus existimabit aut ma- gnum aut reddendum, qui summa beneficia spernit ?
(세네카, 행복론, Liber II 134:2)
Optimum est primum irritamentum irae protinus spernere ipsisque repugnare seminibus et dare operam, ne incidamus in iram.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 44:1)
Saepe ne audiendum quidem est, quoniam in quibusdam rebus satius est decipi quam diffidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:2)
Maiore spatio, si comparentur, proavum vicerat, quam a Crasso vinceretur, et, si maiores illi obvenissent opes, non sprevisset.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 108:2)
ducet e genere inclito novitas colorem nostra, non equidem reor fore ut recuset ac meos spernat toros;
(세네카, Hercules Furens 5:10)
odit genitos sanguine claro, spernit superos hominesque simul, nec fortunam capit ipse suam quam dedit illi per scelus ingens infanda parens, licet ingratum dirae pudeat munere matris hoc imperium cepisse, licet tantum munus morte rependat, feret hunc titulum post fata tamen femina longo semper in aevo.
(세네카, 옥타비아 2:10)
mansit tacitis in pectoribus spreta tristi iam morte fides:
(세네카, 옥타비아 5:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION