라틴어 문장 검색

neque tamen istis, qui in una philosophia quasi tabernaculum vitae suae conlocarunt, multum sane in disputatione concedimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 77:2)
Pompeius aut duo Balbi aut meus amicus, qui cum Panaetio vixit, M. Vigellius de virtute hominum Stoici possint dicere, qua in disputatione ego his debeam aut vestrum quisquam concedere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 78:3)
nosque ipsi hac tam exigua disputatione hesterni et hodierni diei totum oratoris munus explicemus, dum modo illa res tanta sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo [oratorum] istorum umquam attigit, comprehensa esse videatur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 81:2)
Ista discuntur facile, si et tantum sumas, quantum opus sit, et habeas qui docere fideliter possit et scias etiam ipse discere, sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 87:7)
alii vero ancipitis disputationes, in quibus de universo genere in utramque partem disseri copiose licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 107:2)
haec autem altera quaestio infinita et quasi proposita consultatio nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 109:8)
Consecutionis autem duo prima quaestionum genera ponuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:1)
eadem sunt membra in utriusque disputatione, sed paulo secus a me atque ab illo partita ac tributa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:2)
Nam ex illis locis, quos exposuit Antonius, omnia sunt ad quaeque genera quaestionum argumenta sumenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:4)
Namque illos veteres doctores auctoresque dicendi nullum genus disputationis a se alienum putasse accepimus semperque esse in omni orationis ratione versatos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 126:2)
aut, si est victus, eloquentior videlicet fuit et disertior Socrates et, ut tu appellas, copiosior et melior orator - sed hic in illo ipso Platonis libro de omni re, quaecumque in disceptationem quaestionemque vocetur, se copiosissime dicturum esse profitetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 129:2)
civitatibus quidem suis non boni, sed certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant disputationibus eruditi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:3)
Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod [ipse] suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae versumque quendam Philoctetae paulo secus dixit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:1)
' inquit Catulus 'aut quid disputatione ista adferri potest elegantius aut omnino dici subtilius?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 187:4)
et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones, aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 211:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION