라틴어 문장 검색

ipsa arcum pharetrasque locat vestemque latentem deducit sparsosque tumet componere crines.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권141)
ipsi, cum primum niveam praecerpere frontem decretum est umerosque manu nudare nitentes, adcurrunt teneri Paphia cum matre volucres expediuntque comas et Serica pectore ponunt pallia, tunc iunctis crinem incidere sagittis atque auro gemmisque locant, rapit ipsa cadentem mater et arcanos iterat Cytherea liquores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 43)
vehit ille merentes protinus et manes placidus locat hospite cumba, praeterea, si quando pio laudata marito umbra venit, iubet ire faces Proserpina laetas egressasque sacris veteres heroidas antris lumine purpureo tristes laxare tenebras sertaque et Elysios animae praesternere flores, sic manes Priscilla subit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam100)
mediis sese arduus infert ipse deis, placido quatiens tamen omnia vultu, stellantique locat solio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권67)
sic fatus, et alto membra locat scopulo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권182)
miserum vicino caespite alumnum - sic Parcae volvere - locat ponique negantis floribus adgestis et amico murmure dulces solatur lacrimas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권358)
- tune saepe locavit comminus, et simili stantem miratus in ira sustulit exsultans nudumque in pectora pressit, illum indignatur Capaneus ridetque vocantem ut miserans, poscitque alium, tandemque coaetus restitit, et stimulis iam languida colla tumescunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권290)
Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum it vacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locavit, limen opaca Quies et pigra Oblivio servant et numquam vigili torpens Ignavia voltu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권37)
exundant saevo fastigia nimbo, armataeque vomunt stridentia tela fenestrae, qualiter aut Malean aut alta Ceraunia supra cessantes in nube sedent nigrisque locantur collibus et subitae saliunt in vela procellae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권235)
Nobilis professio sapientia est: quae distributa suscipit incrementum, avarum dedignata possessorem.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N19)
Quamobrem si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte causa adlegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio quam et fuissent etiamsi deos istos non creassetis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 8:3)
Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit, ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 4:1)
Itaque Castori et Polluci deputatur haec species, quibus equos a Mercurio distributos Stesichorus docet.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:4)
Et constructo statim monasterio, iuuante etiam comite ac uicinis omnibus, Anglos ibidem locauit, relictis in praefata insula Scottis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:8)
atque in nouo recondita loculo in eodem quidem loco, sed supra pauimentum dignae uenerationis gratia locarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION