라틴어 문장 검색

atque ubi se diviserunt, eum laudo, qui quamplurimum percipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 5:4)
Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et, quidquid intus humoris est, exprimi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 4:5)
id quod curtum est in quadratum redigere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 2:4)
estque fere sine dolore, et quum conquiescit aliquis aut jacet, interdum ex toto desidit, interdum sic dividitur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 4:4)
deinde, eo sanescente, dividitur, et pars per colem descendere incipit, ex toto plaga claudatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 6:4)
Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursus in bina itinera dividuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 6:1)
sed, sive totum perfractum est, et ab alio ex toto recessit, sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 15:4)
ossa inter se manu dividenda, ut concurrendo exasperentur, et si, quid pingue est, eradatur, totumque id quasi recens fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 37:4)
quid dividis ergo pignora?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:21)
sed tertia retro dat varios nexus et iusto dividit orbes ordine, neglectam partem studiosa relinquens:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:58)
vos, pennata cohors, quocumque vocaverit usus, divisa properate manu, neu marceat ulla segnities:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:134)
quidquid se Tigris ab Haemo dividit, hoc certa proponit merce locandum institor imperii, caupo famosus honorum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:112)
geminam quid dividis aulam conarisque pios odiis committere fratres?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:169)
ne quid tamen orbe reciso venditor amittat, provincia quaeque superstes dividitur geminumque duplex passura tribunal cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:330)
Exitium iam Roma timens et fessa negatis frugibus ad rapidi limen tendebat Olympi non solito vultu nec qualis iura Britannis dividit aut trepidos summittit fascibus Indos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION