라틴어 문장 검색

an vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:3)
non usque eo tamen ut in capite fortunisque hominum honestissimorum dominentur ei qui relicta virorum bonorum disciplina et quaestum et sumptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non fuit, cum audacia perfidiaque vixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:1)
e fundo ornatissimo eiectus, ignominiis omnibus appetitus, cum illum in paternis bonis dominari videret, ipse filiae nubili dotem conficere non posset, nihil alienum tamen vita superiore commisit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 4:4)
videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus, quos non sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis diutius dominari non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 2:6)
ac - quod in hoc oratore dominabitur - verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장4)
Nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 1:3)
vetat enim dominans ille in nobis deus iniussu hinc nos suo demigrare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:2)
fortis enim non modo fortuna adiuvat, ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:5)
fortitudini comitibusque eius, magnitudini animi, gravitati, patientiae, rerum humanarum despicientiae, quo modo respondebis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:10)
amittenda igitur fortitudo est aut sepeliendus dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 32:5)
non ego dolorem dolorem esse nego - cur enim fortitudo desideraretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:3)
sin tectus Volcaniis armis, id est fortitudine, resiste;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:8)
viri autem propria maxime est fortitudo, cuius munera duo sunt maxima:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:6)
atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 53:10)
ita fit ut fortitudini aegritudo repugnet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION