라틴어 문장 검색

Iuppiter, qui genus colis alisque hominum, per quem vivimus vitalem aevom, quem penes spes vitae sunt hominum omnium, da diem hunc sospitem quaeso, rebus meis agundis, ut quibus annos multos carui quasque patria perdidi parvas redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 416)
Cum divina tua mens et numen, imperator Caesar, imperio potiretur orbis terrarum invictaque virtute cunctis hostibus stratis triumpho victoriaque tua cives gloriarentur et gentes omnes subactae tuum spectarent nutum populusque Romanus et senatus liberatus timore amplissimis tuis cogitationibus consiliisque gubernaretur, non audebam, tantis occupationibus, de architectura scripta et magnis cogitationibus explicata edere, metuens, ne non apto tempore interpellans subirem tui animi offensionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말1)
quemadmodum enim Iovis stella inter Martis ferventissimam et Saturni frigidissimam media currens temperatur, eadem ratione Italia inter septentrionalem meridianamque ab utraque parte mixtionibus temperatas et invictas habet laudes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장39)
Quid enim Milo Crotoniates, quod fuit invictus, prodest hominibus aut ceteri, qui eo genere fuerunt victores, nisi quod, dum vixerunt ipsi, inter suos cives habuerunt nobilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말4)
invictus ergo Alexander cum invictis ducibus bella gessisset et eadem fortunae pignora in discrimen detulisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 271:1)
Cur enim regem appellem Iovis optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo oppresso dominantem, non tyrannum potius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:2)
108. Cogitari nequit ut aliud paradigma culturale teneatur atque technica ars adhibeatur uti tamquam merum instrumentum, quia hodie paradigma technocraticum sic dominatur, ut perdifficile sit eius opes neglegere, et adhuc multo difficilius eius opibus uti, quin eius ratio nos non dominetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION