라틴어 문장 검색

atque si me vivere vis sanum recteque valentem, quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti, Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque dissignatorem decorat lictoribus atris, dum pueris omnis pater et matercula pallet, officiosaque sedulitas et opella forensis adducit febris et testamenta resignat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 72)
nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto in peius voltu proponi cereus usquam nec prave factis decorari versibus opto, ne rubeam pingui donatus munere, et una cum scriptore meo, capsa porrectus operta, deferar in vicum vendentem tus et odores et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 196)
atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis mendosa est natura, alioqui recta, velut si egregio inspersos reprendas corpore naevos, si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, ut me collaudem, si et vivo carus amicis, causa fuit pater his;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:1)
hortos egregiasque domos mercarier unus cum lucro noram;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.19)
funus egregie factum laudet vicinia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:43)
' iurantem me scire nihil mirantur ut unum scilicet egregii mortalem altique silenti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.43)
neque id novum vitium est, cum iam apud Titum Livium inveniam fuisse praeceptorem aliquem, qui discipulos obscurare quae dicerent iuberet, Graeco verbo utens σκότισον. unde illa scilicet egregia laudatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 57:2)
qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 178:3)
quam aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli , praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 104:1)
egregius vero multoque quam in orationibus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 124:3)
in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 130:3)
hoc adhuc adiiciendum aliquas etiam, quae sunt egregiae dicendi virtutes, quo minus deceant, effici condicione causarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 49:2)
Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장5)
Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장8)
Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION