라틴어 문장 검색

His hunc formatum studiis, natalibus ortum, moribus imbutum princeps cui mundus ab Euro ad Zephyrum tunc sceptra dabat, cui nubilis atque unica purpureos debebat nata nepotes, elegit generum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 85)
sceptri vice dextram lampadis hasta replet;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 191)
"famula satus olim hic praedo et dominis exstinctis barbara dudum sceptra tenet tellure mea penitusque fugata nobilitate furens quod non est non amat hospes."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 25)
"nato quae regna parabo exclusa sceptris Geticis, respublica si me praeterit et parvus super hoc Gaudentius huius calcatur fatis?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 84)
"en vertice summo algentes cogit turmas ac frigora ridet, dum solus plus mente calet, cum classica regis Arctoi sequerer, Romani principis arma Caesareumque larem luxu torpere perenni audieram:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 224)
nempe, patres, collatos cernere fasces vos iuvat et sociam sceptris mandasse curulem:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 5)
pelago quia currere famae coepimus, en sidus, quod nos per caerula servet.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 8)
"en Getici reges, parere volentes, inferius regnasse putant!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 174)
"en princeps faciet iuvenescere maior, quam pueri fecere senem."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 256)
Turne, quod optanti divum promittere nemo auderet, volvenda dies en attulit ultro.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 1:2)
En carmen, quod recenseas otiabundus nostrumque sudorem ac pulverem spectans veluti iam coronatus auriga de podio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:19)
En habes versus, quorum syllabatim mirere rationem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 6:5)
"en aliud furto scelus et spolia hospita portans navigat iniustae temerarius arbiter Idae, eheu quos gemitus terris caeloque daturus, quos mihi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권27)
"en fluxae veniunt in pectora vestes, scinde, puer, scinde et timidae ne cede parenti, ei mihi raptus abit!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권218)
lacrimis en et mea carmina in ipso ore natant tristesque cadunt in verba liturae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus11)

SEARCH

MENU NAVIGATION