라틴어 문장 검색

pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites paratos ex formula esse, et, si pluribus opus esset, pluris daturos, et quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus enixe facturos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 152:1)
legationes dimittit pollicitus, prout tempus ac res sineret, omnibus laturum se auxilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 62:2)
tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus, cum ad exercitum redisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 136:2)
praemisso Silano ad Culcham duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab eo quos se per hiemem conscripturum pollicitus erat acciperet, ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis qui accolunt viam modica contrahendo auxilia Castulonem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 192:1)
per eos ipsos dies perfugae a Gadibus venerunt pollicentes urbem Punicumque praesidium quod in ea urbe esset et imperatorem praesidii cum classe prodituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 349:1)
Gades sine certamine per proditionem recipiendi, ultro qui eam rem pollicerentur in castra Romana venientibus, spes, sicut ante dictum est, fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 450:1)
cupere se illi populoque Romano operam navare ita ut nemo unus externus magis enixe adiuverit rem Romanam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 520:1)
etruriae primum populi pro suis quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 699:1)
umbriae populi et praeter hos Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager milites polliciti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 704:1)
et amicitia facta cum Masinissa rege Numidarum, qui illi auxilium, si in Africam traiecisset, pollicebatur, cum Gaditanis quoque post discessum inde Magonis, cui Carthagine scriptum erat ut in Italiam traiceret, Romam reversus consulque creatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha13)
non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum adiuverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 19:1)
ad Philippum quoque missi qui ducenta argenti talenta pollicerentur, ut in Siciliam aut in Italiam traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 66:2)
adversus hunc hostem cum, quantum ex quaque civitate militum scriberetur, consultarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim et Lacedaemonios attineret pollicitus nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 278:1)
pollicentibus auxilia respondit consul Dardanorum et Pleurati opera, cum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 311:2)
ita Aetoli cum spe magis, Romanis omnia pollicentibus, quam cum auxilio dimissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 530:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION