라틴어 문장 검색

Ius meum ereptum est mihi, meas mihi ancillas invito me eripis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 416)
) Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장15)
si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장11)
non enim ad nostra scripta hostes comparant res oppugnatorias, sed machinationes eorum ex tempore sollerti consiliorum celeritate sine machinis saepius evertuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장8)
Inde est quod deorum multorum falsorumque simulacra et praedixit eversum iri et praecepit everti.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 3:4)
plerumque enim ad tubam evertuntur civitates, sicut Albam Tullus Hostilius iussit everti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3135)
panthus othryades everso Ilio ab Hercule et occiso Laomedonte, Priamus iudicans vitio potius loci, quam ira deorum calamitatem accidisse patriae, misit Delphos filium Antenoris sciscitaturum, an eversum Ilium fas esset iisdem erigi fundamentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3182)

SEARCH

MENU NAVIGATION