라틴어 문장 검색

Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est, sicut hoc votum amici, quod in manibus est, male utentis bona voluntate et in id vitium incidentis, quod devitat ;
(세네카, 행복론, Liber VI 196:1)
Pompei nepotem, damnandum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 53:4)
bonum fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen convenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam quod contumelias quoque suas, quae acerbiores principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit, quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret, quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo tutiores essent, diplomata daret.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 65:2)
Nisi magnae et multae iniuriae patientiam evicerunt, nisi plus est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:4)
prope est enim, ut libenter damnet, qui cito ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 88:2)
Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio damnavit causa cognita, nemo non suspexit, quod contentus exilio et exilio delicato Massiliae parricidam continuit et annua illi praestitit, quanta praestare integro solebat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:1)
haec liberalitas effecit, ut, in qua civitate numquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset, quem is pater damnare potuisset, qui odisse non poterat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:2)
Quid enim est stultius quam in iumentis quidem et canibus erubescere iras exercere, pessima autem condicione sub homine hominem esse ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 104:2)
Brutus sine Marcello reverti se doluit, Caesar erubuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 59:6)
ego omnem operam dabo, ne pervenire ad me erubescat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:6)
Adulescens rarissimae formae in tam magna feminarum turba viros corrumpentium nullius se spei praebuit, et cum quarundam usque ad temptandum pervenisset improbitas, erubuit quasi peccasset, quod placuerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 146:1)
Erubesce quicquam humile aut volgare cogitare et mutatos in melius tuos flere !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 152:2)
si inmerito, illi qui iniusta facit erubescendum est."
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 85:5)
bonus iudex damnat improbanda, non odit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:8)
saepe infesta patrono reum damnat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION