라틴어 문장 검색

sed contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri eruditi volunt, stulti eruditis videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 254:3)
Quas autem poenas vivendo patiuntur amantes, licet plurimum sit superius enarratum, tamen non mihi videtur quemquam posse plenius erudiri nisi fuerit magistra experientia eruditus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 11:4)
et licet alii hoc a Vergilio dictum per poeticam licentiam velint, tamen sciendum est, eum poeticae licentiae inseruisse philosophiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2437)
At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post autem eruditum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 5:3)
Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장3)
de paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 37:2)
erantque multi qui, quamquam non ita se rem habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio discendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de illis oratoribus praedicarent, ut, si homines non eruditi summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis erudiendis patris nostri, optimi ac prudentissimi viri, studium videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION