라틴어 문장 검색

ervit ab antiquis dilapsa fidelibus heres nobilitas, sed iam non nobilis;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3171)
Roma triumphantis quotiens ducis inclyta currum plausibus excepit, totiens altaria divum addidit et spoliis sibimet nova numina fecit - numina, quae patriis cum moenibus eruta nullum praesidium potuere suis adferre sacellis!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2125)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
num Maccabei martyris linguam tyrannus erutam raptamve pellem verticis avibus cruentis obtulit?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.151)
"fiat periclum, si placet, cuiusmodi edat querellam quadrupes lingua eruta, elinguis et quem porca grunnitum strepat;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1414)
Herus, quantum audio, uxore excidit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 539)
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis - necdum etiam causae irarum saevique dolores exciderant animo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:8)
hic alta theatris fundamenta locant alii, immanisque columnas rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 27:7)
Infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 1:3)
Neptunus muros magnoque emota tridenti fundamenta quatit, totamque a sedibus urbem eruit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:13)
ac veluti summis antiquam in montibus ornum cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant eruere agricolae certatim, - illa usque minatur et tremefacta comam concusso vertice nutat, volneribus donec paulatim evicta, supremum congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 26:2)
"Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:6)
Ac, velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 18:4)
Entellus vires in ventum effudit, et ultro ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho, aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:12)
Ecce gubernator sese Palinurus agebat, qui Libyco nuper cursu, dum sidera servat, exciderat puppi mediis effusus in undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION