라틴어 문장 검색

Concurrant enim rectae AC, BD in E, & in BE capiatur BG ad AE ut est BD ad AC, sitq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 80:1)
Percontabar ego Antonium rhetorem, cur hoc ita usu veniret quod Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant, si vel lapidem vel sagittam sursum versus iacias quam deorsum, cum proclivior faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in superna.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 3:1)
propius esse ex Graecia in Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo maiorem causam Antiochum quam Aetolos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 462:1)
Bene itaque dicit animam ipsam quoddam medium esse, id est mistum ex individua in se substantia, et dividua per conjunctionem corpoream, id est conjunctionem ipsius ad corpora, quando scilicet ipsa ad rem quamlibet creandam vel regendam atque disponendam se applicat, sicut animalis anima corpori suo sua impertiens beneficia, cui etiam philosophus totam vim et concordiam proportionalem numerorum tribuit, ut divinae gratiae bonitate universarum rerum concordiam consistere doceat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:4)
Si hoc crimen est, arguatur Hilarius confessor, qui psalmorum interpretationem et homelias in Job ex libris ejus transtulit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:36)
Omnem namque extraneorum collocutionem vel deambulationem aut insolitam commorationem amans in coamante ex amoris zelo timescit, quia 'Res est solliciti plena timoris amor'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:3)
Plurimi enim dies transierunt, ex quo in [0479D] initio obsidionis hujus urbis filius meus Buldagis, Corrozan vos praecessit, ut adventum Christianae gentis confratribus et principibus nostris notum faceret, et adversus eam ut nobis subveniant universos commoneret.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 4:9)
Nam triginta ex inimicis in gladio ejus ceciderunt, et sexaginta abducti, alii diffugio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:4)
Si habes ad benefitientiam libertatemque ferre,magnus est ille iudicandus qui cor suum taliter cohercet, ut in divitiisnon ex audatia pauper sit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 48:18)
(21) Tertio modo dicitur fatum forma ordinis esse et vitae inferiorum, causata in ipsis ex periodo caelestis circuli, qui suis radiationibus ambit nativitates eorum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:1)
Per ostium e transverso in arca positum decenter exprimi partem corporis ignobiliorem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 1:1)
Tamen quia hostiles ballistae ferratis impositae turribus, in humiliora ex supernis valentes, ut loco dispari ita eventu dissimili, nostra multo cruore foedabant, ingruente iam vespera, cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 5:1)
Laudato regis consilio, quem cogitatorum norant fore socium efficacem, per Thraciarum latus omne dispersi caute gradiebantur, dediticiis vel captivis vices uberes ostendentibus, eos praecipue, ubi alimentorum reperiri satias dicebatur, eo maxime adiumento, praeter genuinam erecti fiduciam, quod confluebat ad eos in dies ex eadem gente multitude, dudum a mercatoribus venundati, adiectis plurimis quos primo transgressu necati inedia vino exili vel panis frustis mutavere vilissimis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 5:1)
namque semineces aliquot, aut magnis obtriti ponderibus, vel confixi iaculis pectora, volvebantur, non nulli scalas vehendo, ascensumque in muros ex latere omni parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 13:3)
propius accessit, utine cognosceret more ingenii humani, quisnam esset, quoniam percontanti nemo responderat, an uero ut ipse aliquid in illo ex arte deprehenderet.
(아풀레이우스, 플로리다 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION