라틴어 문장 검색

Quibus igitur illi meatus fuerint ampliores, humorem siccitate mutant et ideo tardius canescunt, sed non calvitio carent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:4)
hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo humore natantia naturali vigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi inposito curvatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:2)
In illud enim vacuum quod superne liquido caret aer advena incidit, qui tenuissimum quemque humorem elicit et exorbet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:2)
Hinc factum est ut usu anulorum exemptus dexterae, quae multum negotiorum gerit, in laevam relegaretur, quae otiosior est, ne crebru motu et officio manus dexterae pretiosi lapides frangerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 13:3)
Uni quippe vacat studiisque odiisque carenti, Humanum lugere genus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:30)
Tum plurima nigris Fontibus unda cadit, simulacraque moesta deorum Arte carent, caesisque extant informia truncis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:7)
Procumbunt orni, nodosa impellitur ilex, Silvaque Dodones, et fluctibus aptior alnus, Et non plebeios luctus testata cupressus, Tum primum posuere comas, et fronde carentes Admisere diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:20)
Iam clypeo telisque carens, non conditur ima Puppe, sed expositus, fraternaque pectore nudo Arma tegens, crebra confixus cuspide perstat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:60)
Dum nimium pugnax unius turba carinae Incumbit prono lateri, vacuamque relinquit, Qua caret hoste, ratem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:12)
Ut torpore senex caruit, viresque cruentus Coepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit, A saevis permissa deis, iugulumque senilem Confodiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:67)
Non ullo saecula dono Nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes Quod siluit, postquam rege timuere futura, Et superos vetuere loqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:19)
Heu demens, nullum belli sentire fragorem, Tot mundi caruisse malis, praestare deorum Excepta quis morte potest?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:78)
careat tantum ne nomine tempus, Menstruus in fastos distinguit saecula consul.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:12)
sed sorte frequenti Plebeiaque nimis careo dimissa marito.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:29)
Caruisse timebat Pompeio:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION