라틴어 문장 검색

et praelatus ille facilitati summittentis se comiter respondebat communicando consilia laudesque et aequando imparem sibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 774:2)
tu quidem macte virtute diligentiaque esto!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 590:2)
novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil, dummodo innare aquae et capere onera possent, curantes, raptim quibus se suaque transveherent, faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 262:2)
se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in aram Apollinis deposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 131:1)
singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtestatur ut, quantum nox providentiae adimat, tantum diligentia expleant curaque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 56:1)
tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate veniae animos eorum in posterum conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 165:1)
nihil hac oratione eius patres conscripti deterriti sunt quo minus dicere ipsum iuberent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia hinc modestia inter permittentes in vicem non magis mutua quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 599:2)
et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 556:3)
sinito ambulare, si foris si intus volent, sed uti adserventur magna diligentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 23)
curate haec sultis magna diligentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 568)
De harenae copiis cum habeatur explicatum, tum etiam de calce diligentia est adhibenda, uti de albo saxo aut silice coquatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장1)
Cum in his rebus animadversum fuerit, uti ea diligentia in his adhibeatur, non minus etiam observandum est, uti omnes structurae perpendiculo respondeant neque habeant in ulla parte proclinationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장13)
cum autem summa diligentia perfecisset, non putavit id satis esse, nisi propagationibus inseminando curaret augendam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말8)
tunc ei dixerunt esse quendam Aristophanen, qui summo studio summaque diligentia cotidie omnes libros ex ordine perlegeret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말12)
ante id fit fornacula habens in laconicum nares, et eius praefurnium magna diligentia comprimitur, ne flamma extra dissipetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION