라틴어 문장 검색

falluntur quibus luxuria specie liberalitatis imponit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장5)
quod seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius sceleris fuerit cuius causa erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 42장2)
sed plurima ad fingendum credendumque materies in ipsis castris, odio metu et, ubi viris suas respexerant, securitate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장15)
grata erat memoria Capitonis, et apud saevientis occidere palam, ignoscere non nisi fallendo licebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장5)
utrisque frustra fuit, Vitellianis inpune, per tantam hominum multitudinem mutua ignorantia fallentibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장4)
Titus Vespasianus, e Iudaea incolumi adhuc Galba missus a patre, causam profectionis officium erga principem et maturam petendis honoribus iuventam ferebat, sed vulgus fingendi avidum disperserat accitum in adoptionem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장2)
Non fallebat duces impetus militum, sed bellantibus aliis placuit expectari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 7장1)
Sub idem tempus Achaia atque Asia falso exterritae velut Nero adventaret, vario super exitu eius rumore eoque pluribus vivere eum fingentibus credentibusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장1)
tunc servus e Ponto sive, ut alii tradidere, libertinus ex Italia, citharae et cantus peritus, unde illi super similitudinem oris propior ad fallendum fides, adiunctis desertoribus, quos inopia vagos ingentibus promissis corruperat, mare ingreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장3)
Nihil eorum Vitellianos fallebat, crebris, ut in civili bello, transfugiis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장1)
ut conquirere fabulosa et fictis oblectare legentium animos procul gravitate coepti operis crediderim, ita vulgatis traditisque demere fidem non ausim.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장5)
causa fingendi fuit ut diplomata Othonis, quae neglegebantur, laetiore nuntio revalescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장3)
plures fefellere, fide amicorum aut suomet astu occultati.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장4)
qui praesens eoque validior mutatum id consilium finxit ut ingruenti bello tota mole occurreretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장6)
neutro inclinaverat fortuna donec adulta nocte luna surgens ostenderet acies falleretque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION