라틴어 문장 검색

illic Alcides, spoliatis Gadibus hospes Arcadiae, fulvo aere riget, gemini quoque fratres corrupta de matre nothi, Ledeia proles nocturnique equites, celsae duo numina Romae, inpendent retinente veru, magnique triumphi nuntia suffuso figunt vestigia plumbo, adsistunt etiam priscorum insignia regum, ros, Italus, Ianusque bifrons, genitorque Sabinus, Saturnusque senex, maculoso et corpore Picus, coniugis epotum sparsus per membra venenum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권76)
post trabeas et eburnam aquilam sellamque curulem cernuat ora senex barbatus et oscula figit cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum, inmotasque rotas et flecti nescia lora aut ornat redimita rosis aut ture vaporat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권107)
si verum quaeris, Triviae sub nomine daemon tartareus colitur, qui te modo raptat ad aethram sidereoque deum venerandum suadet in astro, per silvas modo mortiferi discurrere mundi erroresque sequi subigit nemorumque putare esse deam, quae corda hominum pavitantia figat quaeque feras perimat letali vulnere mentes, depressos modo subter humum formidine sensus obruit, inplorent ut numina lucis egena seque potestati committant noctis opertae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권112)
"numquam pinnigeram legio ferrata puellam vidit, anhelantum regeret quae tela virorum, vincendi quaeris dominam?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 211)
spirat enim maiora animus seque altius effert sideribus transitque vias et nubila fati, et momenta premit pedibus, quaecumque putantur figere propositam natali tempore sortem, huc ades, omne hominum genus, huc concurrite et urbes:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2168)
"at noster Stilicho congressus comminus ipsa ex acie ferrata virum dare terga coegit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2257)
heu quantis mortale genus premit inprobus hostis armigeris, quanto ferrata satellite ductor bella gerit, quanta victos dicione triumphat!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1106)
"argenteis scyphis ferunt fumare sacrum sanguinem, auroque nocturnis sacris adstare fixos cereos."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.23)
ridebat haec miles Dei manus cruentas increpans quod fixa non profundius intraret artus ungula.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.41)
quantis gementem spiculis figebat occultus dolor, cum te perempti corporis virtute victum cerneres, ipsis et inpar ossibus vacuisque iam membris minor?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.127)
dum lacrimans mecum reputo mea vulnera et omnes vitae labores ac dolorum acumina, erexi ad caelum faciem, stetit obvia contra fucis colorum picta imago martyris plagas mille gerens, totos lacerata per artus, ruptam minutis praeferens punctis cutem, innumeri circum pueri, miserabile visu, confossa parvis membra figebant stilis, unde pugillares soliti percurrere ceras scholare murmur adnotantes scripserant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.4)
"pars viscus intrat molle, pars scindit cutem, omnia membra manus pariter fixere ducentae, totidemque guttae vulnerum stillant simul, maior tortor erat qui summa pupugerat infans, quam qui profunda perforarat viscera;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.20)
sic vulneratus anguis ictu spiculi ferrum remordet et dolore saevior quassando pressis inmoratur dentibus, hastile fixum sed manet profundius nec cassa sentit morsuum pericula.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.110)
fixa et statuta est omnibus sententia fidem tueri vel libenter emori.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.120)
discipulos fidei detestandique rebelles idolii ardebat dedere perfidiae, carcereo crinita situ stare agmina contra iusserat horrendis excrucianda modis, inde catenarum tractus, hinc lorea flagra stridere, virgarum concrepitare fragor, ungula fixa cavis costarum cratibus altos pandere secessus et lacerare iecur, ac iam lassatis iudex tortoribus ibat in furias cassa cognitione fremens, nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus supplicia, auderet qui vitiare animam, inde furens quaesitor ait:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.12)

SEARCH

MENU NAVIGATION