라틴어 문장 검색

Calculi modo integra, modo scabra uesica nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:41)
Integra nati aut semper in ea mouentur - quos ab innatando πλωτοῦσ Graeci uocant - , aut in ipsa uesicae ceruice orti ubi primo, conquiescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:42)
nam super integram cutem iniciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 4:3)
integri habitus quam corrupti, exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam uino uenerique deditus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 10:4)
Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:3)
ulcus in locum pustulosum, pustulae in eum, qui pallet aut liuet, pallor aut liuor in id, quod inflammatum est, inflammatio in id, quod integrum est, transit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 63:2)
et magis etiam si musculi integri sunt, si nerui uel laesi non sunt uel leuiter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco uitium;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 70:2)
Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac uitiatum locum, debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 72:1)
Sed ne illa quidem neglegenda, ubi integra cute interior pars conlisa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 74:2)
- Expedita curatio in fistula simplici recenti intra carnem, adiuuatque ipsum corpus, si iuuenile, si firmum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:4)
Fere uero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, uicta medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 47:1)
nam bene integro capite non exit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:6)
si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte uenae tument, si firmo corpore materia superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 6:5)
Si uero iam firmior puer est, gargarizare debet is fere, quae supra conprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 6:1)
tum quicquid corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION