라틴어 문장 검색

Quod si artificis alicujus ingenia et industriam explorare et contemplari quis cuperet, is non tantum materias rudes artis atque deinde opera perfecta conspicere desideraret, sed potius praesens esse cum artifex operatur et opus suum promovet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:6)
At admoto calore, e contra appetit dilatari, et concupiscet novam sphaeram, et transit et migrat in illam libenter, tanquam in novam formam (ut loquuntur);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:9)
unde paulatim fit corruptio prioris (quam vocant) formae, et generatio novae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:3)
At motus excitationis procedit tanquam arte et insinuatione et furtim;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:7)
adeo ut nisi fraenum et jugum hoc arte aliqua excutiatur, de nova aliqua hujusmodi corporum transformatione minime sperandum sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:9)
Quinetiam quae adhuc cognita sunt et in usum venerunt, in Historiis Particularibus singularum artium describentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 477:5)
Fiunt enim profundae alterationes in corporibus, quando, natura prohibente annihilationem, ars prohibeat etiam deperditionem aut evolationem alicujus partis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:5)
3. At tertius ex septem modis refertur ad magnum illud organum, tam naturae quam artis, quoad operandum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:1)
ut, causis eorum cognitis, transferri possint in artes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:21)
Neque vero tempestivum est illa penitus scrutari, antequam rerum formae et corporum schematismi ulterius investigati fuerint, et in lucem prodierint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:9)
Neque de consensibus rerum inveniendis multum sperandum est, ante inventionem formarum et schematismorum simplicium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:3)
Consensus enim nil aliud est quam symmetria formarum et schematismorum ad invicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:4)
quid vero factura sit sinu excusso, et post inventionem formarum, et processuum, et schematismorum, futuris temporibus apparebit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:6)
Utrum vero sit aliquis modus mutandi corpora per minima (ut vocant), et transponendi subtiliores materiae schematismos (id quod ad omnimodas corporum transformationes pertinet, ut ars brevi tempore illud facere possit, quod natura per multas ambages molitur), de eo nulla hactenus nobis constant indicia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:15)
mirum non est, si ubique naturalibus contemplationibus et experimentis, ad exempla artis nostrae, conspersa fuerit et illustrata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION