라틴어 문장 검색

Si quis autem in ejusmodi febre leviter tussit, is neque vehementi siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 9:5)
Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adjectum, corpus ejus pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur, et fiat initium quoddam novi motus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 1:5)
deinde, ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 3:1)
si non moverat, plus etiam aquae frigidae ingerebat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 3:3)
At si neque inflammatio, neque febris, sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 3:5)
Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 4:1)
admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 1:6)
deinde, ea bene finita, reficiunt stomachum cibo frigido et levi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 2:4)
item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 22:5)
sudor autem supra consuetudinem, et modo, et tempore, ex toto thorace et cervicibus, atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 1:6)
Si cibum non accipit, perunctum ante perfundere aqua frigida convenit, et tum dare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 4:6)
Excitat autem validissime repente aqua frigida infusa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 3:3)
maximeque utiles naturales et siccae sudationes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 6:2)
fomentis siccis calidisque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 9:4)
Praeter haec convenit ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION