라틴어 문장 검색

interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat, ipse amplissimae pecuniae fit dominus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:1)
Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:3)
is cum curasset in funere C. Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 1:2)
nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장1)
huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 38장 1:7)
video sepulcra duo duorum corporum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 2:3)
Orcivios tamen et Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas dicimus, quia per aurium iudicium licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 2:3)
similiter in voce sepulcrum (de qua v. orat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말322)
an tu egressus porta Capena cum Calatini Scipionum Serviliorum Metellorum sepulcra vides, miseros putas illos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:10)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
quaere, quorum demonstrentur sepulcra in Graecia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:2)
quid procreatio liberorum, quid propagatio nominis, quid adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta elogia significant nisi nos futura etiam cogitare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:11)
Ne/que sepulcrum, quo/ recipiat, ha/beat, portum co/rporis, U/bi remissa huma/na vita co/rpus requiesca/t malis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 106:3)
portum esse corporis et requiescere in sepulcro putat mortuum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 106:5)
nemo me lacrimis decoret inquit nec funera fletu faxit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION