라틴어 문장 검색

Quaedam terrena lex in Romana repuplica permittit, ut siue frater et soror, seu duorum fratrum germanorum, uel duarum sororum filius et filia misceantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:28)
Nam quosdam fratrum ex monasterio suo, qui eum gratia germanae caritatis ad regiam urbem secuti sunt, in tutamentum coepit obseruantiae regularis habere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:2)
Erant autem duo germani fratres, qui hoc facinus patrarunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:1)
Habuerat autem idem rex secum fratrem germanum eiusdem episcopi, uocabulo Caelin, uirum aeque Deo deuotum, qui ipsi ac familiae ipsius uerbum et sacramenta fidei, erat enim presbyter, ministrare solebat, per cuius notitiam maxime ad diligendum noscendumque episcopum peruenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:2)
At ille, ne opus religiosum negotiorum regalium causa intermitteretur, petiit presbyterum suum Cynibillum, qui etiam frater germanus erat ipsius, pia coepta conplere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:9)
IIII siquidem hi, quos diximus, germani fratres, Cedd, et Cynibill, et Caelin, et Ceadda, quod raro inuenitur, omnes sacerdotes Domini fuere praeclari, et duo ex eis etiam summi sacerdotii gradu functi sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 2:4)
Habebat enim germanum fratrem, cui nomen erat Tunna, presbyterum et abbatem monasterii in ciuitate, quae hactenus ab eius nomine Tunnacaestir cognominatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII].14)
qui cum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero post avi mortem in nullam sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 361:2)
quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 588:4)
dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, nisi me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 431:1)
ob adulescentiam neglegentem luxuriosamque C. Flaccus flamen captus a P. Licinio pontifice maximo erat, L. Flacco fratri germano cognatisque aliis ob eadem vitia invisus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 119:2)
pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe administrandi belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 102:1)
insignes notae fuerunt M. Corneli Maluginensis, qui biennio ante praetor in Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis praetoris, cuius tum inter cives et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fulvi, qui frater germanus et, ut Valerius Antias tradit, consors etiam censoris erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 318:2)
Evnomia Velim te arbitrari med haec verba, frater, meai fidei tuaique rei causa facere, ut aequom est germanam sororem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 11)
Quid agunt duae germanae meretrices cognomines?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION