라틴어 문장 검색

nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, quos Venerem incertam rapientis more ferarum viribus editior caedebat ut in grege taurus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:13)
dente lupus, cornu taurus petit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:3)
et aliud paene par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent sed dicunt χρειῶδεσ, ut Milo, quem vitulum ferre, taurum ferebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 329:2)
ut, taurus animal sit an mons an signum in coelo an nomen hominis an radix arboris, nisi distinctum non intelligetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 52:3)
Et haec autem, quae non sunt, rerum natura conplectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quicquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat substantiam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 15:4)
Taurus paucissimorum iugerum pascuo impletur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 2:5)
Epicurus quoque ait sapientem, si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 18:4)
sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 9:18)
Mutis quidem gregibus aut maxima corpora praesunt aut . Non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros mares vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 4:3)
Colitur autem non taurorum opimis corporibus contrucidatis nec auro argentoque suspenso nec in thensauros stipe infusa, sed pia et recta voluntate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 5:5)
ad tua coniunx candida tauri delubra cadet, nescia aratri, nullo collum signata iugo.
(세네카, 아가멤논 7:10)
Iam pervagatus ipse se fregit furor, caditque flexo qualis ante aras genu cervice taurus vulnus incertum gerens, relevemus artus, en deos tandem suos victrice lauru cinctus Agamemnon adit, et festa coniunx obvios illi tulit gressus reditque iuncta concordi gradu.
(세네카, 아가멤논 14:1)
te sensit Nemeaeus arto pressus lacerto fulmineus leo cervaque Parrhasis, sensit Arcadii populator agri, gemuitque taurus Dictaea linquens horridus arva.
(세네카, 아가멤논 15:8)
armat bipenni Tyndaris dextram furens, qualisque ad aras colla taurorum popa designat oculis antequam ferro petat, sic huc et illuc impiam librat manum.
(세네카, 아가멤논 16:23)
Queruntur, quod non magnitudine corporum aequemus elephantos, velocitate cervos, levitate aves, impetu tauros ;
(세네카, 행복론, Liber II 127:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION