라틴어 문장 검색

Fereque primum id fit, quod cacoethes a Graecis nominatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장45)
Est etiam ulcus, quod ΘΗΡΊΩΜΑ Graeci vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장64)
Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci vocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus vorat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장72)
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita vel faeni Graeci linive semen ex passo coctum superdandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장212)
Est etiam ulceris genus, quod a favi similitudine ΚΗΡΊΟΝ a Graecis nominatur, idque duas species habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장297)
exanthemata Graeci vocant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장349)
phlyctaenae Graece nominantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장354)
unde nomen quoque a Graecis ei inpositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장368)
Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his invicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장377)
itaque eam, quae talis est, agrian id est feram Graeci appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장386)
Altera autem est, quam agrian id est feram Graeci appellant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장436)
3 Est etiam ulcus, quod a fici similitudine sycosis a Graecis nominatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 3장1)
quamvis rarior ea species est, quam semion Graeci vocant, cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장3)
Si tantum mali est, ut dou diu prohibeat, eorum aliquod dandum est, quae anodyna Graeci appellant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장62)
proptosin id, quoniam oculi procidunt, Graeci appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장144)

SEARCH

MENU NAVIGATION