라틴어 문장 검색

minuenda erit gravitas Terrae ad aequatorem, & ibidem augenda ejus altitudo, in ratione 1000 ad 760 quam proximè.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:20)
Inde verò (ex Hypothesi multis experimentis confirmata, quod compresso aeris sit ut pondus Atmosphaerae incumbentis, quodque gravitas sit reciproce ut quadratum distantiae locorum à centro Terrae) computationem per Corol. Prop. XXII. Lib. II.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:5)
Vapor igitur sub initio in vicinia Solis celerrimè ascendebat, & postea cum motu per gravitatem suam semper retardato ascendere pergebat;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:10)
Cùm autem gravitas corporum terrestrium sit ut materia in corporibus, ideoque servata quantitate materiae intendi & remitti nequeat, suspicor ascensum illum ex rarefactione materiae caudarum potius oriri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:4)
Aer ille per calorem rarefactus ascendit, ob diminutam suam gravitatem specificam, & fumum implicatum rapit secum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:6)
Illa calore sibi communicato rarefiet, & ob diminutam ea raritate gravitatem suam specificam qua prius tendebat in Solem, ascendet & secum rapiet particulas reflectentes ex quibus cauda componitur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:10)
Ea autem rarefactione vaporem perpetuo dilatatum diffundi tandem & spargi per coelos universos, deinde paulatim in Planetas per gravitatem suam attrahi & cum eorum Atmosphaeris misceri rationi consentaneum videtur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:6)
[et] credo, dixerit non decere gravitatem eius tam humiles ineptias.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 52:21)
Sed quoniam iam matutinus, ut ait Petronius, sol tectis arrisit, surgamus, et si quid est illud, diligentiore postea consideratione tractabitur
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, Vb3)
Contigit et avunculus ei P. Acilius gravitate prudentia fide prope singulari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 6:4)
Nam tanta ei sanctitas gravitas auctoritas etiam, ut posset senes illos provocare virtute, quibus nunc honore adaequatus est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 4:2)
Ipse citerioris Hispaniae - scis quod iudicium provinciae illius, quanta sit gravitas - flamen proxime fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 4:3)
cum dico princeps, non de facultatibus loquor, quae illi large supersunt, sed de castitate iustitia, gravitate prudentia.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 2:2)
Audiebat senatus gravitate censoria.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 6:2)
Nam severitatem istam pari iucunditate condire, summaeque gravitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION