라틴어 문장 검색

et diu laboravit aetas secuta, ut magis huic molliore filo adquiesceretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 9:3)
Dona laboratae Cereris et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 7:4)
Gratae sunt tibi meretrices, quia continua eas largitate ditasti, uterque delectabuntur scientes his dictis suam conscientiam non gravari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:4)
Qui simplicem cibum sumit facile quo suco corpus eius vel gravetur vel iuvetur usu docente cognoscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 10:1)
Fartus cibo stomacho vel ventre gravatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 14:1)
Cum ergo ad custodiam vitae hoc faciant remedia quod cibus, siquidem illa eam revocent iste contineat, cur illis providere varietatem laboras, istum squalori uniformitatis addicis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 27:1)
Hinc fit ut et sani senes malis ebriorum laborent, tremore membrorum, linguae titubantia, abundantia loquendi, iracundiae concitatione:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 21:1)
Nam cum cito coquant offas bubulas, in asperis piscibus concoquendis laborant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 4:2)
Sed quid laboramus opinionem sic inanem verbis verberare, cum ipsa rei vanitas se refellat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 12:1)
Et si nos excessum non emendaverimus, vel, si fuerimus extra regnum, justiciarius noster non emendaverit infra tempus quadraginta dierum computandum a tempore quo monstratum fuerit nobis vel justiciario nostro, si extra regnum fuerimus, predicti quatuor barones referant causam illam ad residuos de illis viginti quinque baronibus, et illi viginti quinque barones cum communia tocius terre distringent et gravabunt nos modis omnibus quibus poterunt, scilicet per capcionem castrorum, terrarum, possessionum, et aliis modis quibus poterunt, donec fuerit emendatum secundum arbitrium eorum, salva persona nostra et regine nostre et liberorum nostrorum;
(Magna Carta 63:5)
Et quicumque voluerit de terra juret quod ad predicta omnia exequenda parebit mandatis predictorum viginti quinque baronum, et quod gravabit nos pro posse suo cum ipsis, et nos publice et libere damus licenciam jurandi cuilibet qui jurare voluerit, et nulli umquam jurare prohibebimus.
(Magna Carta 63:7)
Omnes autem illos de terra qui per se et sponte sua noluerint jurare viginti quinque baronibus de distringendo et gravando nos cum eis, faciemus jurare eosdem de mandato nostro sicut predictum est.
(Magna Carta 63:8)
iustos Fortuna laborat Esse ducis motus, et causas invenit armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:64)
Via illic ingens pelagi, semperque laborant Aequora, ne rupti repetant confinia montes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:34)
tellusque viro luctante laborat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION