라틴어 문장 검색

prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti, gurgite pulvereo mersos liquor aridus voravit praeeipitemque globum fundo tenus inplicavit imo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.28)
haec calcat Agnes ac pede proterit stans et draconis calce premens caput, terrena mundi qui ferus omnia spargit venenis mergit et inferis;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis44)
"tu princeps ad mortis iter, tu ianua leti, corpora conmaculans animas in Tartara mergis."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 120)
talia vociferans rapidum calcaribus urget cornipedem laxisque volat temeraria frenis, hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini sternere deiectamque supercalcare ruinam, sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte Fraus interciso subfoderat aequore furtim, Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, fallendi versuta opifex, quae praescia belli planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis hostili de parte latens, ut fossa ruentes exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 166)
venerat occiduis mundi de finibus hostis Luxuria, extinctae iamdudum prodiga famae, delibuta comas, oculis vaga, languida voce, perdita deliciis, vitae cui causa voluptas, elumbem mollire animum, petulanter amoenas haurire inlecebras et fractos solvere sensus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 182)
insolitis dapibus crudescit guttur, et ossa conliquefacta vorans revomit quas hauserat offas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1108)
"caedibus insignis murali et strage superbus subcubuit capto victis ex hostibus auro, dum vetitis insigne legens anathema favillis maesta ruinarum spolia insatiabilis haurit."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1146)
ille impiger hausit spumantem pateram, et pleno se proluit auro post alii proceres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:10)
Quos omnes undique Graiae circum errant acies, et, ni mea cura resistat, iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:7)
ipse deum manifesto in lumine vidi intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:16)
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:3)
intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:7)
sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 11:2)
"Quis te, Palinure, deorum eripuit nobis, medioque sub aequore mersit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:3)
"Neque te Phoebi cortina fefellit, dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION