라틴어 문장 검색

caeduntur passim Hispani per tota castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 365:1)
Fulvium Flaccum oppidum Hispanum nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 203:1)
nec rei navalis cura omissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 223:1)
duumviros in eam rem consules creare iussi, per quos naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis qui servitutem servissent complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 223:2)
duumviri navales creati C. Matienus et C. Lucretius, navesque iis ornatae sunt, Matienoque, cuius ad Gallicum sinum provincia erat, imperatum est ut classem primo quoque tempore duceret in Ligurum oram, si quo usui esse L. Aemilio atque exercitui eius posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 310:1)
quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
ibi stetere Hispani hostes expectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 360:2)
Cornelii Dolabellae contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 505:2)
in rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 528:2)
regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 582:1)
et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post navalia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim et ad aedem Apollinis Medici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 599:1)
voverat annis undecim ante L. Aemilius Regillus navali proelio adversus praefectos regis Antiochi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 607:2)
eodem decem navibus C. Furius duumvir navalis venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 3:3)
adversus Illyriorum classem creati duumviri navales erant, qui tuendae viginti navibus maris superi orae Anconam velut cardinem haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 4:1)
prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum, postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION