라틴어 문장 검색

Rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus, novo et nusquam antea cognito more, proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum, multis stipatoribus stratis, abscessit, alternans regibilis acies, et ad extremum diei, nec mortium truci visu nec vulnerum territus, tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 8:1)
Et diu cruentum proelium stetit, nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione, cum sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata moles illa nostrorum, velut terrae quodam tremore quassata procubuit, et tamquam itinerario aggere, vel superposito ponte, complanatum spatium, quod inter murum congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum, nullis obicibus impeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa vel debilitata cessavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 2:1)
Concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis impedientibus alios, audacia hostium ipso successu crescebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 3:1)
Et quia virtute dedecus purgatura, ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem perfidum parans, obvia quaeque obtruncabat, sine parsimonia vivos conculcans et semineces et peremptos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 14:1)
Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit, ferens de hoste fallaci vindictam, et maturatis quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut Orienti iam proximus, cladibus apud Amidam mederetur acceptis, et redintegrato supplementis exercitu, impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat (ni caelestis ratio impensiorque repelleret cura multorum) Mesopotamia relicta post terga, per extenta spatia signa moturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 17:1)
Nocte vero coeptante, in apertum erupere discidium, incitatisque animis, ut quemque insperata res afflictabat, ad tela convertuntur et manus, fremituque ingenti omnes petiverunt palatium, et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes, exspectareque coacti, dum lux promicaret, tandem progredi compulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 14:1)
Cuius propugnatores viso hoste longissime, clausis ocius portis, ingentibus animis per turres discurrebant et minas, saxa tormentaque bellica congerentes, cunctisque praestructis, stabant omnes armati, multitudinem parati propellere, si moenia subire temptasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 2:1)
Contra haec oppidani superstantes propugnaculis celsis, lapidibus eminus telorumque genere omni ad interiora ferocius se proripientes arcebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 4:1)
eorum enim miseratione, telum nemo contorsit, nec super pace respondit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 4:2)
Verum unus aries residuis celsior, umectis taurinis exuviis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes erepsit nisibus magnis ad murum, vastoque acumine coagmenta lapidum fodiens, turrim laxatam evertit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 13:1)
Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore, artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone, nulli occurrentium parceretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 14:1)
Et post haec iratorum hostium gladii quicquid inveniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum parvuli ipsaeque matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 15:2)
Densis itaque ordinibus, cum tubarum incitamentis, latera oppidi cuncta adortus alacrius miles, legionibus in testudines varias conglobatis paulatim tuto progrediens, subruere moenia conabatur, et quia telorum omne genus in subeuntes effundebatur, nexu clypeorum soluto discessum est, in receptum canentibus signis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 8:1)
Et Persae aggerum altitudine iam in sublime porrecta, machinaeque ingentis horrore perculsi, quam minores quoque sequebantur, omnes exurere vi maxima nitebantur, et assidue malleolos atque incendiaria tela torquentes, laborabant in cassum, ea re quod umectis coriis et centonibus erant opertae materiae plures, aliae unctae alumine diligenter, ut ignis in eas laberetur innoxius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 13:2)
Et diu promotae machinae stabant, muralia saxa perferentes et tela.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION