라틴어 문장 검색

cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huiusmodi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem, qui arguitur fecisse, neget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 89:4)
An, si non dixero, homo est animal mortale rationale, non potero, expositis tot corporis animique proprietatibus, latius oratione ducta, vel a dis eum vel a mutis discernere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 143:3)
[Falsa est, si dicas, equus animal rationale;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 152:1)
Sunt etiam, qui decem genera fecerint, sed eo modo, quo fieri vel plura possunt, per interrogationem, per comparationem, infitiationem, , admirationem, et cetera huiusmodi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 187:7)
ut a rationali ad rationale et item de irrationalibus, et haec invicem, quibus similis ratio est, et a toto et a partibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 232:1)
unum huiusmodi est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 106:7)
non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est illa, reus parricidii, quod fratrem occidisset, damnatum iri videbatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 134:1)
duae simul huiusmodi personae Ciceroni pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Serviique Sulpicii.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 70:1)
quae quidem cum sit in tris divisa partes, naturalem, moralem, rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 62:1)
quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 71:4)
huiusmodi casus efficient, ut aliquando dicatur liter quam scribitur, cum dicere, quomodo scribendum est, non licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 223:2)
Rationale enim animal est homo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 8:4)
altera rationalis, haec inconcussas opiniones habet, in trepida est et indomita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 27:4)
unum bonum esse virtutem, nullum certe sine virtute, et ipsam virtutem in parte nostri meliore, id est rationali, positam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 32:2)
"Quemadmodum," inquit, " est aliqua pars philosophiae naturalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium artium turba locum sibi in philosophia vindicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION