라틴어 문장 검색

si enim maiorum symmetriis utemur in minoribus, neque tablina neque alae utilitatem poterunt habere, sin autem minorum in maioribus utemur, vasta et inmania in his ea erunt membra.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장27)
Eleusine Cereris et Proserpinae cellam inmani magnitudine Ictinos dorico more sine exterioribus columnis ad laxamentum usus sacrificiorum pertexit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말57)
Vaporem autem et nebulas et umores ex terra nasci haec videtur efficere ratio, quod ea habet in se et calores fervidos et spiritus inmanes refrigerationesque et aquarum magnam multitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장7)
item Iope in Syria Arabiaque Nomadum lacus sunt inmani magnitudine, qui emittunt bituminis maximas moles, quas diripiunt qui habitant circa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장35)
et primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes, item calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nascitur, aerisque spiritus inmanes, qui, cum graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum et ibi homines offendunt fodientes, vi naturali vaporis obturant eorum naribus spiritus animales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장56)
namque in his locis naturalis potestas ita architectata est conlocavitque cardines tamquam centra, unum a terra inmani in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum trans contra sub terra in meridianis partibus, ibique circum eos cardines orbiculos circum centra uti in torno perfecit, qui graece π́ολοι nominantur, per quos pervolitat sempiterno caelum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장7)
cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)
is autem comparavit helepolim sumptibus inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat pedum CXXXV, latitudo pedum LX.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장14)
sicut apud nos quoque contrarium est inmane, ut inmanis belua vel inmane facinus et hoc genus cetera pro non bono.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 13:3)
inmani pondere pro 'inmanis ponderis', more suo, ut hamis auroque trilicem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4011)
Victorem Buten inmani corpore id est corpus inmane habentem, et item alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 3:2)
Victorem Buten inmani corpore, id est corpus inmane habentem, et item alibi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION