라틴어 문장 검색

eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis velitaribus inest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 49:3)
equestre proelium secundum fuit summotique hostes sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 138:1)
adversus quos Acarnanum gens, et viribus impar et iam Oeniadas Nasumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 360:1)
ceterum omne aurum, argentum, aes signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 505:1)
et primo haud impares stetere acies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 627:3)
par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 8:1)
nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam ante legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 11:2)
in equestribus quoque notis eadem servata causa, sed erant perpauci quos ea infamia attingeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 176:1)
dein cum iam impar certamen esset, caderentque circa eum multi et volnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus fugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 484:2)
iam primos occupaverat equestris terror;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 620:1)
et inpari maritumis viribus haud facilis erat in insulam classi accessus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 87:2)
De equestribus copiis ferme inter auctores convenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 187:1)
sed cum ad crebros tumultus signa consisterent et nunc equestria nunc cum velitibus auxiliisque peditum proelia consererent, supervenerunt legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 243:1)
itaque imperat Laelio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit equestrem a pedestri pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 491:1)
neque ante circumductos sensere quam tumultum equestris pugnae ab tergo accepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 493:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION